Hľadaný výraz: Mt 10,19-20; Mk 13,11; Lk 12,11-12; Lk 21,14-15, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 4
19 Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. 20 Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.

11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus.

11 Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis: 12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora, quae oporteat dicere ”.

14 Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis; 15 ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere vel contradicere omnes adversarii vestri.

1

mail   print   facebook   twitter